monumenta.ch > Cassianus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 7, 6
Illi enim tantos monasterio redditus conferentes, eisque quotidie renuntiantes, in tanta subiectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priventur, abrenuntiationis primae fervorem, dum quotidie semetipsos laboris sui fructibus nudant, iugiter innovantes. Isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati, in praeceps quotidie collabuntur.